- MARCA
- I.MARCAPapiae pondus unius librae: melius Iohanni de Ianua, media libra.In Chronico Moguntino, auri libra habet duas marcas auri. Itaque Marca duplicata libram efficit, quae dividitur in uncias 16. uncia subdividitur in 8. drachmas, vel 24. scrupulos seu denarios, quorum quilibet constat 24. granis. Quô modô uncia constat 576. granis, ut libra 9216. At auri examinatores, vulgo Essaieurs Gallis, examen tam accuratum instituunt, in auri bonitate probanda, ut ipsum granum in 512. minores particulas dividant. Vide plurima hanc in rem apud Car. du Fresne in Glossar. ubi inter alia Marcae aureae quoque meminit, praestationis apud Francos notae', quae ab Officialibus praestari folet, cum codicillos dignitatis suae impetrant, cuiusque mentiooccurrit in Ludovici XI. Volum. I. Ordination. fol 117. Ubi describitur Charta mensis Iulii A. C. 1466. qua vetantur Commissarii Regii in terris Ducis Burbonensis, franca feoda, novos aquestus, vel Marcas aureas, de Notariis exigere etc. De voce Marca porro sic Gronovius, Marca, apud veteres Scriptores verum Francicarum, bes suit librae argenti Francicae. id est, 160. denarii, tredecim solidi triens, sive quatuor denarii. Matthaeus Parisiensis in Henrico III. Centum et quatuor Marcas bonorum et legalium Esterlingorum, tredecim solidis et quatuor sterling is pro Marca qualibet comput atis etc. Vide Ioh. Frider. Gronovium de Pecunia Vet. l. 3. c. 6. ubi de acra terrae, Marcae argenti ab Agrimensoribus assimilatâ, supra voce libra. MARCAE, APUD DIVERSAS GENTES, VARIAE, EX EODEM. Marca, Anglicana, de qua Matthaeus Paris. A. C. 1235. p. 286. et Matthaeus Thorn in Chron. p. 2107. eadem cum Rupellensi, pro 13. solidis et 4. denar. esterlingis computatur. At sub Henrico I. Rege videtur fuisse tantum pondo 6. solidor. et uniusdenarii. Marca Aurea, praestationis species, apud Gallos, Vide hîc supra. Marca Danica, alia fuit argenti et auri, alia aliorum ponderum: et marca quidem auri puri et argenti defaecati 8. unciarum pondus habuit; marca vero aliorum ponderum, idem fuit quod semis et sex unciae Romae etc. Petrus Resenius ad Ius Ant. Canuti II. Marca Germanica (et ipsum vocabulum Germanicae originis esse, docet georgius Agricola, de Restituendis pond. p. 243.) videtur fuisse 20. solidorum, quot marca dicitur ponderare, in Speculo Saxon. l. 3. artic. 45. §. 3. Marca Hispanica, sic describitur, apud Ioannem Marianam de Ponderibus et Mensurisc. 9. Aurifices marcum (namque et hôc genere vox occurrit) boc est, uncias octo auri quidem dividunt in Castellanos 50. quod genus pouderis et nummi est drachmâ maioris atque denariô Romanô. Castellanus in octo tomines dividitur: tomin in 12. grana. Argenti autem marcum dividunt, in uncias 8. unciam in totidem octavas sive drachmas, octavam in grann 75. stc marcus argenti aurique eundem granorum numerum continet. Marca Lemovicenfis, in Gallia, appendit 13. solidos, obols esterlingos. Marca Ponderosa, nempe Germanica, appendit 26. solidos, ex Weichbild Magdeburg. artic, 44. §. 3. Marca Rupellensis, in Gallia, solidorum est 13. denarior. esterlingorum 4. alias Anglicana, de qua dictum. Marca Trecensis, in eodem Regno, appendit 12. solidos, 11. denarios esterlingos: nec in Gallia tantum, sed et in Germania, Anglia, Hispania, Flandria, aliisque Europae provinciis, in publicis praesertim commerciis, in usu fuit et nominabatur. Forte quia in Nundinis Campaniae seu Trecensibus, quibus paucae in Europa conferendae fuerunt, eiusmodi pendere Mercatores utebantur. Aliter Marca Regia, Gall. Mare le Roy, in Chartis A. C. 1306. et 1309. in Probat. Histor. Castilionea p. 97. et 162. ubi demonet is Comitum S. Pauli et Blesensis fusius agitur. Marca Turonensis, ibidem appendit 12. solidos 11. denar. obolos esterlingos: ad quam marcam appendebantur monetae Regum aliorum que, quae Turonenses vulgo dicebantur, etc.II.MARCAnomen Comitatus in Germania veteris; cuius Dynastae ab Aelio Gracili, non satis quidem certâ fide, arcessuntur. Iustiniano II. Imperat. coaevo, qui ductâ in uxorem Beatrice, Theodorici Teysterbandiae (inter Clivenses Batavosque mediae) Comitis filiâ, Cliviâ potitus, Teysterbandiae Cliviaeque Comitatus dignitatem, a Pipinis, Franciae tum Maioribus Domus, acceperit. Mansit titulus huius posteritati, per aliquot saecula: quae, processu temporis, in Clivensem et Teysterbandiam Lineas distincta est, cum Ludovici (defuncti A. C. 829.) filii Eberbardus Rupertusque, ex paterna fraternaque hereditate, iste Cliviam, hic Teysterbandiam sortiretur; quorum illis titulus, donec ipsi esse desinerent, duravit: his non idem nominis sui amor; quô positô A. C. 860. Theodoricus eiusque fil. Adolphus, ab Altena castello, prius Wolfeshagen vocato: Eberhardus, Adolphi frater, a Bergensi terra, denominari maluêre, uterque ab Henrico Aucupe votorum damnati. Sed et Altenae nomen tandem displicuit, quod imperante Fridericô IL Adolphus, Marcani Comitatûs vocabulô, comparatâ silii Marcâ, commutavit: Ita sui Clivensibus, sui Marcanis Comites, utrique Ludovicô prognati fuerunt: qui tamen Comitatus iterum coaluêre in Adolpho; qui, emortuâ Eberhardi stirpe, abdicatô Ubiorum Praesulatu, agnationis nuptiarumque iure, civium votô, Theoderico successor a Caesare datus, Cliviae ditioni, etiam Marcam, fratris Engelberti morte vacuam A. C. 1360. adiecit. Postea Bergensis etiam atque Iuliacensis Comitatus (quem posteriorem Henrico Aucupi acceptum ferunt) accessêre; tam feici istius familiae fatô, ut in spsam unam concederent, quaecumque Iuliaci, Bergae, Cliviae, coeterarumque ditionum Comites atque Dynastae omnes, ut volunt, ex Gracilis stirpe, plures per prosapias diducti, unquam habuerunt. Pfannerus de praecipuis Germ. Principp. gentibus c. 2. Hinc itaque Marcana familia, in Germania illustris, quae cum Clivia veteri eadem esse creditur, et a Marcano Comitatu nomen accepit, ut dictum. Praecipuus ramus fuit ille, cui pisa post Clivia, et deinceps Iuliacensis atque Montana hereditas, cum titulo Ducali, obtigit: nec minus in Gallia Ducatus Nivernii aliaque. Sed omnis ille pridem exaruit. Porro ex Eberha rdô Adolfi, qui Margaritae Cliviae maritus, atque praefatae lineae conditor fuit, fratre, alii rami succrevêre; Arenbergius, Bullionius et Lumainius; quorum primus defecit in Margareta, a qua ad Lignesios, ob maritum Iohannem de Lignes, successio delata est: alterius bona ex parte ad Turrios delata sunt, sed Comites de Mauleurier praetensionem non omiserunt: Ex terito, cui Sleidae cognomen etiam accessit, solus superest Franciscus Comes de Marca, cuius Maiores sic habent. Iohannes de Marca Dn. Arenbergae, qui obiit A. C. 1469. pater fuit, ex Agnete seu Anna (filia Roberti Comitis Virnenburgi) Wilhelmi de Marca Dn. de Lumain, defuncti A. C. 1481. Hôc. et Iohannâ de Schonhoven; genitus Iohannes. obiit A. C. 1481. relictô, ex Margareta Runckelia (filia Theodorici Dn. de Runckel) filiô cognomine; cui Margareta de Wassenaer (fil. Iohannis Du. de Wassenaer et Iodocae seu Iosinae, Iohanne Comite Egmondae genitae (peperit Philippum Comitem Marcae, qui decessit A. C. 1613.pater, ex Catharina Manderscheidia (filia Theodorici Comitis et Ericae. Waldecciae) Ernesti Comitis de Marcae et Schleidon, defuncti A. C. 1653. quô, et Sibyllâ Zolleranâ, (filia Iohannis Georgii Principis de Hohenzollern) natus est, praefatus Franciscus Comes, Vide Phil. Iac. Spenerum Theatr. Nobil. Eur. Part. II. p. 97. Hodie Marca sub Electore Brandenburgico est. Vide quoque supra in Clivia et Iuliacum.III.MARCAvide MARKA
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.